| Latin |
|
| O Colonia, quæ cupis ponte ludere longo, |
|
| et salire paratum habes, sed uereris inepta |
|
| crura ponticuli axulis stantis in rediuiuis, |
|
| ne supinus eat cauaque in palude recumbat: |
|
| sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, |
|
| in quo uel Salisubsali sacra suscipiantur, |
|
| munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus. |
|
| quendam municipem meum de tuo uolo ponte |
|
| ire præcipitem in lutum per caputque pedesque, |
|
| uerum titius ut lacus putidæque paludis |
|
| liuidissima maximeque est profunda uorago. |
|
| insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar |
|
| bimuli trmula patris dormientis in ulna. |
|
| cui cum sit uiridissimo nupta flore puella |
|
| et puella tenellulo delicatior hædo, |
|
| adseruanda nigerrimis diligentius uuis, |
|
| ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni, |
|
| nec se subleuat ex sua parte, sed uelut alnus |
|
| in fossa Liguri iacet suppernata securi, |
|
| tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam; |
|
| talis iste meus stupor nil uidet, nihil audit, |
|
| ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit. |
|
| nunc eum uolo de tuo ponte mittere pronum, |
|
| si pote stolidum repente excitare ueternum, |
|
| et supinum animum in graui derelinquere cæno, |
|
| ferream ut soleam tenaci in uoragine mula. |
|